Latin
2.46.323.22 to 2.46.323.50
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.46.323.22-50
Unproofread scanNot analysed yet
Sequitur, cantate Domino, omnis terra. Repetitio ipsa suavis est, nec in tali verbo potest esse fastidium, ubi se nullius explere valet allectus. Dicendo enim, omnis terra, catholicam significavit Ecclesiam, quae per cunctum orbem noscitur esse diffusa. Brevi enim compendio et Judaeum confutavit, quia gentes admisit; et Donatum destruxit, quia generalitati confessionis gratiam non negavit. Nam ut homines intelligeres, cantate dixit, qui revera possunt laudes Domini personare; deinde quia pluralem numerum aptavit ad terram, quod utique non conveniret, si tellurem voluisset intelligi. Vers. 2. Cantate Domino, et benedicite nomen ejus; bene nuntiate de die in diem salutare ejus. Non vacat quod ista repetitio trino decore constructa est. Laus enim Christi lotius honor est Trinitatis. Ipsius quippe nomen benedicimus, quando salutare nostrum per omnia confitemur. Quae figura dicitur epimone, id est, repetitio crebra sententiae, quae sive in laudibus, sive in vituperationibus decenter adhibita, magnam vim exaggerationis accumulat. Sequitur, bene mmtiate de die in diem salutare ejus. Dies de die, duos significat dies absolute; quod pertinere ad Scripturas Testamenti Novi et Veteris aestimamus, quia utraeque aeterni Solis claritate resplendent. Et inde bene nuntiatur salutaris Dominus, per quas et venturus et venisse monstratus est. Prophetae siquidem promiserunt adventum, evangelistae venisse declararunt, Itaque facium est ut duo coelestes dies annuntiasse ejus gloriam comprobentur. Vers. 3. Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. Cum superius dixerit, nuntiate salutare ejus, hic dicit, Annuntiate gloriam ejus; quod utrumque aptissime positum est. Dominus enim Salvator nuntiandus erat; gloria vero ejus annuntianda por gentes, quia tanti miraculi praedicabat auctorem. Audiat Judaeus, seque intelligat contumiciae suae iniquitate contemptum, quia non dicit Hebraeis, Annuntiate, sed gentibus. Et ne hoc aliter possis advertere, addidit quoque, in omnibus populis;