# In Psalterium Expositio 2.47.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xcvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.1

Psalmus ipsi David, cum terra ejus restaurata est. Psalmus ipsi David, constat ad Christum Dominum esse referendum. Sequitur, cum terra ejus restaurata est, id est, cum peccatores, qui ab ipso declinaverant errore pravitatis, gratia suffragante ad ipsum defaecata mentis sinceritate redierunt; sicut factum est in Judaeis, qui post illam impietatem crucifixionis, conversionis sunt gratiam consecuti. Potest et aliter accipi, ut terra restaurata resurrectionis ejus videatur indicare mysteria. Mortuum est quippe corpus ipsius lege communi, sed restauratum est in gloria? munere singulari. Quapropter meminerimus hunc psalmum quartum esse de primo ejus adventu, per quem mundus noscitur esse liberatus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
