# In Psalterium Expositio 2.47.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xcvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.10

Vers. 8. Audivit, et laetata est Sion; et exsultaverunt filiae Judae propter judicia tua, Domine. Venit ad secundum membrum, in quo conversus ad Dominum propheta laetus exsultat: quia Sion, id est Ecclesia catholica judicia Domini puro corde percepit. Nam verbum qui crediturus audit, ac audiisse laetatur; qui vero subdola mente perceperit, contristatus abscedit: quia contra voluntatem suam quod non esset crediturus audivit. Sion (sicut saepe diximus) mons est Jerosolymis constitutus, cujus interpretatio significat speculationem: quae bene sanctae datur Ecclesiae, quoniam in contemplativa virtute praesentem Dominum semper aspectat. Sequitur, et exsultaverunt filiae Judae. Filiae Judae significant religiosas mentes probatasque personas; quae ideo filiae Judae dicuntur, quoniam Christo credere maluerunt, quae ex origine Judae descendisse monstrantur [ms. G., qui, etc., monstratur ], unde dicti sunt et Judaei. Et quare laetata sit Sion consequenter exponitur, propter judicia tua, Domine; id est, quia tristitiam servorum tuorum convertis in gaudium, et superbum diabolum humilitatis virtute prosternis.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
