# In Psalterium Expositio 2.47.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xcvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.12

Vers. 10. Qui diligitis Dominum, odite malum. Custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatorum liberabit eos. Videtur et hic categoricus syllogismus ita posse formari: Sancti diligunt Dominum, quoniam custodit Dominus animas eorum, et de manu peccatorum eripit eos; omnes qui diligunt Dominum, quoniam custodit Dominus animas eorum, et de manu peccatorum eripit eos, odiunt malum: sancti igitur odiunt malum. Nunc psalmi verba tractemus. Hic bonos alloquitur et fideles, ut a diaboli malitia segregentur; ipse enim jure dicitur malus, per quem venit omne peccatam. Quid est ergo Dominum diligere? odisse diabolum; quia, sicut scriptum est: Nemo potest duobus dominis servire (Matth. VI, 24). Quae figura dicitur parison. id est aequatio sententiae, constans dissimilibus membris. Et ne quis diabolum timuisset offendere, sequitur, custodit Dominus animas sanctorum suorum, de manu peccatorum liberabit eos. Jam nemo dubitet odisse malum, quando Dominus animas cognoscitur custodire sanctorum. Sed vide quia dicit animas, ne te teneres [ms. A., ne tenderes] ad corpora, quae passim tradit ad poenas, ut martyribus reddat coronas. Liberat enim de manu peccatorum animas, quando eas non sinit aliqua pravitate subverti, sed ita illaesas eripuit, quemadmodum sibi beneplacitas esse cognoscit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
