# In Psalterium Expositio 2.47.13

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xcvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.13

Vers. 11. Lux orta est justo, et rectis corde laetitia. Justo dicit ortam lucem, id est verissimam fidem; ut illuminatus talia credat, quae eum ad coelorum regna perducant. Est quidem et sanctorum lux ista communis, quam indiscrete vident et homines et jumenta. Sed illa lux eorum propria dicitur, quae Christo Sole praestatur: de qua dicturi sunt impii: Erravimus a via veritatis, et justitiae lumen non luxit nobis, et Sol non est ortus nobis (Sap. V, 6). Rectis vero corde oritur sine dubitatione laetitia, quando, Deo praestante, talia gerunt, quae sibi profutura cognoscunt. Sic et in isto loco indicatum est quia mundi amatores nec firma laetitia, nec vero lumine perfruuntur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
