# In Psalterium Expositio 2.47.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xcvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.4

Vers. 2. Nubes et caligo in circuitu ejus; justitia et judicium correctio sedis ejus. An hoc versu qualis sit Dominus impiis religiosisque narratur. Nubilosus et caliginosus cernitur indevotis, dum cordi tenebroso nulla claritate resplendet; sicut lippis oculis sol umbrosus aspicitur: quia nebulas illas non habet origo luminis, sed debilitas contracta carnalis, sicut ipse dicit in Evangelio: Ego in hunc mundum veni, ut qui non vident videant, et qui vident caeci, fiant (Joan. IX, 40). Contra subsequitur, justitia et judicium. Hoc illis videtur Dominus, qui sunt puro corde mundissimi, quos bene correctionem vocavit, quia errore pravitatis exuti, sedes sunt Domini Salvatoris, quos ille sua majestate jam possidet, sicut legitur: Sedes sapientiae anima justi. Ordo autem verborum talis est, sedis ejus correctio; revera, quia tortis meatibus non potest insidere justitia. Et nota quod per istum et quatuor versus alios qui sequuntur, adventus Domini primus variis allusionibus indicatur. Quae figura dicitur characterismos, quae Latine informatio vel descriptio nuncupatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
