Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcvi
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.47.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Ignis ante ipsum praeibit, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Ante adventum Domini ignis praecessit, quando praedicatione prophetarum infidelium corda fremuerunt; ut iracundiae ardore succensi, de praedicantium nece tractarent. Ipse est ergo ignis qui ante ipsum praeibit, sed suos potius consumpsit auctores, sicut Isaias propheta dicit: Et nunc ignis adversarios consumet (Isai. XXVI, 11). Sequitur, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. Inflammabit (sicut diximus) ad indignationem pertinet, et subitum animi calorem, quem illo tempore sanctae Ecclesiae patiebantur inimici. In circuitu, undique debemus advertere, quia dum pauci essent praedicatores, adversariorum erat circumdans et innumerabilis multitudo.