# In Psalterium Expositio 2.47.7

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xcvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.7

Vers. 5. Montes sicut cera finxerunt a facie Domini; a facie Domini tremuit omnis terra. Hic montes significant homines qui et saeculi hujus altitudines appetunt, et insensata superstitione durescunt. His mirabiliter comparata est cera liquens, quoniam tanto facilius in poenitentiam defluunt, quanto [mss., quanta] se duritia immobiles esse crediderunt. Nam cum dicit, a facie Domini, ostendit unde sicut cera fluxerunt montes; quod et in alio psalmo legitur: Nec est qui se abscondat a calore ejus (Psal. XVIII, 7). Sed cum repetit, a facie Domini tremuit omnis terra, illos significat qui ipsius miseratione conspecti, ad satisfactionis remedia pervenerunt. Quod hodieque fieri comprobamus, cum potestates saeculi, vel pagani, vel haeretici vocali, damnantes superstitiosum votum, divinum magis eligunt subire servilium.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
