# In Psalterium Expositio 2.47.8

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xcvi. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.47.8

Vers. 6. Annuntiaverunt coeli justitiam ejus, et viderunt omnes populi gloriam ejus. Post nubes praedictas, quas intelligi diximus in prophetis, venit ad coelos, quos apostolos debemus advertere, quorum praedicationibus sanctis justitia Domini mundo salutaris innotuit. Sequitur, et viderunt omnes populi gloriam ejus. Viderunt hic, non carnalibus oculis, sed cordis lumine debemus accipere. Gloria enim audiri, non videri solet; nam et alibi legitur quod sic intelligendum est: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti (Joan. I, 14). Sive, ut quidam volunt, praeconspicabilis [ed., perspicabilis] Domini significatur adventus. Intueamur etiam hujus Domini quam diversis modis primus indicetur adventus. Dixit ignem, dixit fulgura, dixit montes, dixit coelos; et per haec omnia unum votum est annuntiare Dominum Salvatorem. Quod schema dicitur aenigma, id est obscura sententia, quando aliud dicit, et aliud vult intelligi.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
