Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.48.10
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 8. Commoneatur mare et plenitudo ejus: orbis terrarum,, et universi qui habitant in ea. Hic jam terror futuri judicii et impiorum formido describitur, quando mare illud quod est in pectoribus impiorum, delictorum suorum recordationibus commovetur. Plenitudo autem ejus merito dicta est, scilicet quia multa peccata ingentes excitant fluctus, et tunc magis plenissime commovetur, quando se reus novit esse damnandum. Sequitur, orbis terrarum; utique et ipse commovendus est, quando in novam faciem venire praedictus est, sicut legitur: Erit coelum novum et terra nova (Isai. LXV, 17). Addidit, et universi qui habitant in ea, ut revera boc intelligeres de hominibus dictum, de quibus superius figuratim dixit, commoveatur mare.