# In Psalterium Expositio 2.48.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.11

Vers. 9. Flumina plaudent manibus in idipsum, mentes exsultabunt ante faciem Domini, quoniam venit Judicare terram. Frequenter diximus Scripturas divines per diversas similitudines loqui, ut et impiis celata sint que dicuntur, et fideles ad en perquirenda studiosius incitentur. Unde et hic per allegorias multiplices Domino dicit esse cantandum. Allegoria est enim aliud dicens, aliud significans. Mare siquidem superius peccatoribus comparavit, nune flumina sanctos viros significant, qui bonas operas caelesti ubertate manaverunt. In idipsum, id est in Domino Salvatore, cui praedictam operam exhibuisse monstrantur. Sed respice quoniam haec omnia sub alhisione sunt: quando enim manus habent flumina, nisi fueriat sanctis hominibus comparata? de quibus dictum est: Qui credit in me, flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38). Sequitur, montes exsultabunt ante faciem Domini. Montes et in bono et in malo plerumque poni manifestum est. Impii enim superbis nisibus intumescunt, et ad duritiam saxorum obstinato corde perveniunt. Mansueti autem mentis soliditate firmissimi sunt; et quamvis pia humilitate curventur, spe futurae beatitudinis in summitates solidissiam eriguntur. Hi sunt qui Domino adveniente gaudebunt, quoniam in futuro judicio promissionis ipsius dona recipient. Addidit, quoniam venit judicare terram. Hic terram, omnem peccatorem competenter advenimus, quia terrena semper vitia concupiscunt. Vides totum sensum ad illud judicii tempus esse perductum, ut omnia quae dicta sunt illi intelligeres posse congruere.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
