# In Psalterium Expositio 2.48.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.48.12

Vers. 10. Judicabit orbem terrae injustitia, et populos in aequitate. Hic orbis terrarum impiis est nihilominus applicandus, qui frequenter terrae appellatione declarantur. Isti sub justitia judicandi sunt, qui pertinacia sua nulla remissione liberantur. Populos autem significat eos qui ex Hebraeis fideles probati sunt, el qui devoti ex gentibus advenerunt, de quibus ait: Habeo autem et alias oves, quae non sunt ex hoc ovili; oportet me et eas adducere, ut flat unus grex et unus pastor (Joan. X, 16). Isti ergo populi in aequitate judicandi sunt, quoniam ibi praemia recipient, qui hic propter nomen Domini gravissima pericula pertulerunt, sicut dicit Apostolus: Omnes enim stabimus ante tribunal Dei, ui recipiat unusquisque propria corporis, prout gessit, rire bonum, sive motum (II Cor. V, 10). Istud tamen judicium ubi fiat evidenter expressum esi; dicit enim Joel propheta: Congregabo omnes gentes, et educam eas in convallem Josaphat, et disceptabo eum illis ibi pro populo meo, et pro haereditate mea Israel (Joel III, 2).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
