Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.48.13
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Quid est hoc quod instrumenta musica frequenter posita reperimus in psalmis, quae non tam videmur mulcere aurium sensum, sed provocare potius cordis auditum? Sed quoniam ille sonus et modulatio tibiarum a sacris mysteriis nostra nihilominus aetate discessit, restat ut intelligentiam hujus rei spiritualiter perquirere debeamus. Musica est disciplina quae rerum sibi congruentium, id est sonorum differentias et convenientias perscrutatur. Haec merito ponitur ad rerum spiritualium similitudines explicandas: quoniam concentus ejus virtute inconvenientiae subsistit. Nam sive quando psalmodiam dicimus, sive quando mandatis Domini operam navanter [ed. ,voluntarie] impendimus, dulcissimae harmoniae gratia temperamur. Et si causas hujus rei alta deliberatione perpendas, quaelibet creatura rationabilis, si auctoris sui vivat imperio, ab hac convenientia non probatur excepta. Merito ergo incessanter praecipimur Domino psallere, in psalmo citharizare, in cithara psallere, jubilare in tubis ductilibus et corneis; ut dubium non sit haec instrumenta dulcisona probabilium actuum nobis indicare concordiam.