Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Xcvii
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.48.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 3. Notum fecit Dominus salutare suumt ante conspectum gentium revelavit justitiam suam. Notum fecit Dominus salutare suum, id est Dominum Salvatorem; ipse est enim salutaris quem Simeon suscipiens in manibus suis dicit in templo: Nunc dimittis, Dominet servum tuum in pace, quoniam viderunt oculi mei salutare tuum (Luc. II, 29). Ad exprimendam quoque rei clarissimam veritatem, sequitur, ante conspectum gentium; sicut et Jeremias dicit: Post haec in terris visus est, et cum hominibus conversatus est (Baruch III, 38). Addidit, revelavit justitiam suam: quia prius sub quodam velamine praedicatus fuerat per prophetas, quo subducto in adventu ejus ipsa facies veritatis apparuit. Et nota quod ipse dextera, ipse brachium, ipse salutare, ipse Patris dicatur esse justitia; ut unam illic substantiam, unam intelligas esse potentiam. In qua enim parte potest esse divisus, qui non similia [ms. A., dissimilia], sed omnia ipsius habere firmatur? sicut ipse in Evangelio dicit: Omnia Patris mea sunt, et omnia mea Patris sunt (Joan. XVII, 10).