# In Psalterium Expositio 2.49.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Ex Positio In Psalmum Xcvuiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.49.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.49.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Dominus regnavit, irascantur populi; qui sedes super cherubim, moveatur terra. Cum dicit enim: Dominus regnavit, exponit quoniam gloriam suae resurrectionis ostendit; non ni ente creditus est non posse regnare, quem Judaei videbantur exstinguere; sed hic illud tempus ostenditur quando ipse post resurrectionem suam dicit: Data est mihi omnis potestas in corio et in terra (Matth. XXVIII, 18). Sequitur, irascantur populi, nihil ultra nocituri. Magno enim gravitatis pondere deridentur, quorum doli atque versutiae nihil penitus nocuisse declarantur. Nam quod dixit, irascantur, non praecipit propheta ad aliquod facinus populos commoveri; sed ut sibi potius irascantur, qui rem probati sunt fecisse nefariam; ut cito ad conversionis salutem veniant, cum propria voluntate sua coeperint facta damnare. Quod si ad litteram velis accipere, quaedam videtur urbanitas: sicut et in Actibus apostolorum legitur pontifici Paulum dixisse percussum: Feriat te Deus, paries dealbate. Et paulo post increpatus dixit: Nesciebam, fratres, quod princeps populi esset. Scriptum est enim: Principem populi tui ne maledixeris (Act. XXIII, 3 et 5; Exod. XXII, 28); non quia nesciebat, sed quia principem eum populi sub quadam urbanitate denegavit. Ite et hic dictum est: Dominus regnavit, irascantur populi, id est, nihil ultra nocituri; quod non ad exhortationem, sed ad derisionem videtur potius pertinere. Quae figura dicitur astismos, Latine urbana dictio, venustatis et facetiae causa composita. Sequitur, qui sedes super cherubim, moveatur terra. Tu qui sedes, indicativus modus est secundae personae; ad ipsum enim Dominum verba convertens hanc sententiam finit. Cherubim Hebraeum nomen est significans plenitudinem scientiae; ubi quasi in throno suo Dominum insidere manifestat. Nam et homines insidet [ed,, insident], qui plenissima fide atque operum probitate complentur. Adjunxit, moveatur terra. Sive illud significat quod superius dixit, irascantur populi, sive magis ad conversionem peccatores postulat commoveri, qui (sicut jam dictum est) terra merito nuncupantur, quia terrena vilia concupiscunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
