# In Psalterium Expositio 2.49.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Ex Positio In Psalmum Xcvuiii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.49.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.49.9

Vers. 7. Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus, et Samuel inter eos qui invocant nomen ejus; invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos. Ideo priscae auctoritatis magnos viros posuit, eisque gratiam Domini asserit fuisse concessam, ut ad similem devotionem fideles populos incitaret. Et nota quia hic Moysen sacerdotem dicit, dum sic in Heptateucho non legatur; qui etsi hostias non offerebat, sicut Aaron frater ipsius, vota tamen populorum coram Deo semper exhibuit, quod sacerdotis officium esse monstratur. Quapropter merito et hic sacerdos dicitur, qui magnis precibus, irascente Domino, pro populo supplicavit. Samuel autem in templo Domini praedicabili sanctitate conversatus est, qui David unxit in regem. Sed quoniam sacerdotis non accepit officium (quia erat de tribu Ephraim, unde sacerdotes fieri non licebat), addidit de ipso, inter eos qui invocant nomen ejus: quia nominatim percurrere non poterat, quos multitudo infinita dilatabat. Adjecit, invocabant Dominum, et ipse exaudiebat eos. Quantum valeat sinceritas orationis in brevitate declaratum est, quia fideliter supplicantes efficaciter audiebat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
