Latin
2.5.189.73 to 2.5.189.99
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.5.189.73-99
Unproofread scanNot analysed yet
Nam eum se conculcatam diceret, et debellatam ab homine, et imminentia pericula metuens, misericordiam Domini postularet, hic iterum asserit se hominem non timere. Utrumque verum, quoniam prius dum praesentes calamitates, id est saeculi istius aspiceret, formidavit; nunc timorem, cum futura contuetur, abjecit. Quid enim poterat ab homine pati, qui spem suam posuerat in illa retributione judicii? Saeviat licet carnificum manus, praeparentur incendia caminorum, omnia tormenta despicit Ecclesia in membris suis, quae exspectat Domini munera Salvatoris. Vers. 4. Tota die verba mea exsecrabantur; adversum me omnia consilia [ms. A., omnes cogitationes] eorum in malum. Venit ad secundam partem, ubi sub dolore conqueritur verba praedicationis suae continue a perfidis exsecrata: quia cum vera diceret, detractiones abominabiles incidisset; quod ad haereticos, vel male latentes pertinet Christianos, qui dum verba Domini audiunt, salutaria dicta contemnunt. Sequitur, adversum me omnia consilia eorum in malum. Consilia solent providere quae prosint, a consulendo enim dicta sunt. Sed ut intelligeres tractatus eorum nulla bonitate subsistere, addidit, in malum: ne quid eos boni in illa crederes deliberatione tractasse. Vers. 5. Inhabitabunt et abscondent: ipsi calcaneum meum observabunt, sicut exspectavit anima mea. Isti ergo subdoli Christiani habitare publice videntur Ecclesiam, et congregationes sequi, conventusque populorum; sed virus suae perversitatis abscondunt; nec palam ausi sunt prodere, quod sciunt apostolicas regulas non habere. Malum intestinum, vulnus insanabile, quod quanto plus tegitur, tanto amplius incurabili putredine sauciatur. Sequitur, ipsi calcaneum meum observabunt. Mos iste diabolicus est, vel eorum qui ministri ipsius esse noscuntur; ut calcaneum, id est ultima nostra insidiosa calliditate respiciam, sicut serpenti a Domino dictum est: Illa tuum observabit caput, et tu insidiaberis calcaneo ejus (Gen. III, 15). Scit enim diabolus finitima nostra judicari, et ipsa vult evertere, ut possimus ad reatus discrimina pervenire.