# In Psalterium Expositio 2.50.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Xcix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.50.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.50.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Jubilate Deo, omnis terra. Sollicitus propheta de populo fideli, ne se putaret sub anxietate tristitiae Christo Domino serviturum, primum a jubilatione coepit, quia ipsa est justi perfecta devotio Domino sub mentis jucunditate famulari, sicut et Apostolus monet: Semper gaudete, sine intermissione orate, in omnibus gratias agite (I Thess. V, 16, 17, 18). Et ne quisse minime crederet evocatum, addidit, omnis terra; ut ipse inter homines non videatur existere, qui hanc vocem detrectat audire. Jubilatio est enim (sicut saepe diximus) magno mentis gaudio commoveri, non tamen in articulata verba prorumpere. Nam quod dixit, jubilate, et subjunxit, omnis terra, frequenter et per casus nominum discrepantes, magnos indicat sensus. Nam cum terra singulari numero denuntietur, jubilate dicit, quod ad pluralem numerum certum est pertinere; ut hanc terram ad homines, non ad tellurem aestimares esse referendam, quod allegorice constat intelligi. Allegoria est enim figura aliud dicens, et aliud significans.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
