# In Psalterium Expositio 2.51.13

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum C. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.51.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.51.13

Vers. 11. In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae. Postquam dixit malorum se fugisse consortia, unde plerumque possunt evenire peccata, nunc ad mentis suae interiora conversus, illam pestem tyrannicam, vastatricem generis humani, id est pravam daemonum suggestionem, quemadmodum de penetralibus suis expulerit, decenter exponit. In matutinis, in ipsis videlicet initiis dicit, quando in nobis suggestiones diabolicae velut dubia crepuscula coeperint apparere, tunc oratione debent ejici, tunc abominabili exsecratione detrudi: ne paulatim noxie crescentes, velut dies nos nebulosissima comprehendat. Peccatores autem terrae sunt daemones, qui universam carnem deducunt pravis immissionibus ad reatum. Peccatores enim juste dicuntur, quoniam peccatores faciunt. Ipsi ergo cum suis operibus interficiuntur, animae hominum sine dubitatione salvantur. Hoc autem fieri manifestum est, quando nobis compunctio lacrymarum divini roris miseratione confertur. Neque enim eam, quando volumus offerre, praevalemus; sed tunc impenditur, quando ipsius largitate praestatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
