# In Psalterium Expositio 2.51.15

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum C. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.51.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.51.15

Conclusio psalmi. Cognovimus qualis fuerit iste sanctissimus qui in medio domus divinae misericordiam et judicium Domini pura mente cantavit; quemadmodum malos absolute vitaverit, bonis autem fuerit gratissima societate conjunctus; concupiscentias cordis sui saluberrima deliberatione projecerit, ut merito hunc numerum obtinuisse videatur, qui speciem desiderabilis coronae digitorum, dexterae manus inflexione designat. Hoc donum martyrum, hoc est virginum munus, et quidquid est eximium in Ecclesia, tali fructu pervenire demonstratur ad praemium; sicut dicit Apostolus: De reliquo reposita est mihi corona justitia, quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex (II Tim. IV, 8). Orbis ipse terrarum hoc schemate fertur ambiri. Coelum innumeris auctoribus legimus esse convexum. Stellas videmus sphaerica rotunditate fulgentes; solem ipsum circuli pulchritudine radiare; lunam quoque certum est in hanc venire formam, quando noscitur esse perfecta. Et ideo consideremus cujus haec persona sit meriti, cujus elegantiae comprobetur; ut in calculo posita esse videatur, qui et praemiorum ingentium continet dignitatem, et creaturarum coelestium portat imaginem. Pudet enim dicere peccatis obnoxium centenarii numeri fecunditate provectum; et quod sanctorum diximus meritis applicatum, indigno mihi fuisse collatum. Sed praestet divina potentia, ut ad judicationem suam gaudere nos faciat remissione procul dubio peccatorum, et non pro meritis nostris damnet, qui liberare solus praevalet confitentes.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
