# In Psalterium Expositio 2.51.3

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum C. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.51.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.51.3

Expositio psalmi. Vers. 1. Misericordiam et judicium cantabo: tibi, Domine, psallam. Coelestis in terra multitudo beatorum protulit initium, quod breviter cuncta concluderet. Potestas enim Domini semper aut miseretur, aut judicat. Sed neque misericordia ipsius sine judicio, neque judicium sine misericordia reperitur; utraque enim se mutua societate conjungunt; nec factum ejus aliquod provenit, quod non plenum cunctis esse virtutibus sentiatur. Nam sicut hic dixit, misericordiam et judicium, alibi dicit pro bis duobus nominibus, justitia et pax; et iterum, misericordia et veritas; vel, justitia et judicium praeparatio sedis tuae; ut ubique Deum pium demonstret et justum. Quod genus locutionis inter propria Scripturae divinae connumerari posse non dubium est. Nam et in illo adventus sui tempore glorioso, primo loco misericordiam facit, quando dicit: Venite, benedicti Patris mei (Matth. XXV, 34), et caetera; sed non sine aequitate, quia fidelibus suis promissa restituit. Postea vero judicium sequitur, cum dixerit impiis: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum (Ibidem, 41); quod tamen non est sine pietate, quoniam post multam patientiam noscitur proferre vindiciam. Vides ergo haec duo et consentanea sibi esse, et suis ordinibus collocata radiare. Audiant itaque misericordem Dominum peccatores, qui de sua nequiter salute desperant; intelligant superbi Judicem, qui malum suum non aestimant esse puniendum. Ita hic totum compendiose plenissimeque cantatum est, quoniam in his duobus sermonibus, et cuncta opera Domini, et totius Ecclesiae aedificatio probatur esse narrata. Adjecit: tibi, Domine, psallam. Domino psallit qui bonis factis suis eum placare contendit. Ipsa est enim suavissima virtus harmoniae, quando vox cognoscitur operibus consonare. Nam si hae duae res discrepabili cibi varietate dissentiant, nequaquam possunt psalmodiae temperatam efficere cantilenam, nec ad aures Domini venit, quod se mutua contrarietate confundit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
