Latin
Part 2, Expositio In Psalmum C
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.51.4
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Et intelligam in via immaculata, quando venies ad me. Hic versus de superioribus pendet. Nam si disciplinabilis illa psalmodia competenter dirigatur ad Dominum, vide quid praestat; ut intelligat in via immaculata, quando ad se Dominus venire dignetur, quem magnopere sustinebat. Intelligam dicit, id est credam puro cordis affectu; ut quod oculis carnalibus non videbat, vivaciter conspiceret animae desiderantis adnisu. Et quoniam tale desiderium spiritualiter jam videntis erat, dicit quemadmodum venire disponat; in eia scilicet immaculata, quia Christus Dominus peccata non habuit, qui et per hunc mundum immaculatis gressibus ambulavit. Hoc est enim quod dicit, Et intelligam in via immaculata, quando venies ad me.