# In Psalterium Expositio 2.51.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum C. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.51.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.51.6

Vers. 4. Non proponebam ante oculos meos rem malam; facientes praevaricationes odivi. Non adhaesit mihi. Quoniam superius dixit ambulasse se in medio Ecclesiae in innocentia cordis sui, nunc per figuram aetiologiam, quae Latine appellatur causae redditio, hoc duobus modis exponit: primo dicens usque ad positam divisionem cum vitiosis se non habuisse consortium; deinde usque ad finem psalmi, asserit cum fidelibus suam se posuisse nihilominus portionem, et de corde suo diaboli fugasse versutias. Sic maximam partem hujus psalmi haec figura cognoscitur esse complexa. Nunc ad exponenda verba redeamus. Qui Deum credit ultorem, rem malam ante cordis sui lumina non proponit: quia necesse est ut despiciat terrena qui noscitur considerare caelestia. Sed qui in mundo erat, rem malam ante oculos suos quomodo poterat non habere, nisi quia illi talia displicebant, nec eorum vitiosa delectatione capiebatur? Juste ergo dixit sancta congregatio, ante oculos cordis sui se non posuisse nequitias, quas de penetralibus suae mentis excluserat. Recte siquidem illas res videre non dicimur, quas nullis delectationibus intuemur. Sequitur, facientes praevaricationes odivi. Exposuit quemadmodum mala ad ejus non potuerint internos oculos pervenire; quia praevaricationes hominum jugiter habuit odiosas. Illas enim res unusquisque respicere dicitur, quas et diligere posse judicatur; nam quamvis ante faciem nostram veniant, tamen in conspectu mentis nostrae non sunt, quae abominabili exsecratione refugimus. Addidit, non adhaesit mihi. Hoc comma omnino suspensum est; desiderat enim caput versus sequentis, id est, cor pravum; quod frequenter facium secundum Hebraeos in Psalterii versibus invenimus. Cor enim pravum adhaerere non potest, nisi peccatorum iniquitate distortis. Invicem quippe sibi aequalia vota glutinantur, et e diverso dividuntur quaecunque contraria sunt; nec pravum recto convenit, quia morum varietate dissentit. Hic autem status incidit conjecturalis, ubi quaeritur aut cum quibus convivat, aut quomodo vivat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
