Latin
Part 2, Expositio In Psalmum C
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.51.7
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 5. Cor pravum; declinantes a me malignos non agnoscebam. Diximus cor pravum superioribus esse jungendum, ut absoluta sententia subsequatur. Declinantes a me malignos non agnoscebam. Declinantes a me malignos, haereticos dicit, qui pravis dogmatibus a catholica praedicatione dissentiunt, et declinantes semitas rectas, per vias pessimas se auditoresque deducunt. Non agnoscebam dixit, quoniam cum se baptizabis atque signatos asserant, non in eis agnoscitur divina dilectio, qui blasphemi probantur in Domino. Illi enim Christiani veraciter recognoscuntur, qui se fidei pravitate non polluunt.