# In Psalterium Expositio 2.51.9

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum C. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.51.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.51.9

Vers. 7. Superbo oculo et insatiabili corde, cum hoc simul non edebam. Duo esse dicit genera perfidorum. Unum (sicut superius posuit) quod proximis detrahit; sed illud jam, quemadmodum curari possit, ostendit. Aliud vero quod superbo oculo, id est voluntate praetumida et insatiabili corde a blasphemiis non recedit, sic dicit esse vitandum, ut jam nec ipsum cum eodem debeamus inire convivium, ne aures Christianorum abominandis sermonibus inquinentur. Sed et hoc, acrius quidem tamen genus curationis indultum est, ut cum se mens impia sanctis viris exsecrabilem viderit factam, errorem suum adhibita satisfactione recorrigat. Nam si Apostolus dicit de Christianis male viventibus, cum his nec cibum sumere (I Cor. V, 11), quanto magis hoc fieri convenit de truculentis atque obstinatis haereticis! Sive hoc spiritualiter intelligendum est de corpore Domini Salvatoris, ut cum illis communicatio non edatur, a quibus fides Christiana discerpitur. Et intende quia sive superiora quae dicta sunt, sive quae in secunda divisione dicenda sunt, omnia pertinent ad statum conjecturalem, in quo maxime diserta oratorum exercentur ingenia.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
