# In Psalterium Expositio 2.6.190.1-19

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, 2.6.190.1 to 2.6.190.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.6.190.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.6.190.1

In finem, ne disperdas David in tituli inscriptione, cum fugeret a facie Saul in speluncam. Per finem frequenter diximus Dominum significari, quia ipsa est nostra perfectio ad ipsum feliciter pervenire. Nam sicut cum terminum attigeris itineris destinati, labore finito in loco desiderantissimo conquiescis, ita cum ad Domitium veneris, ulterius nil requires. Ne disperdas David. Prohibetur David a Saule disperdi, qui ad regnum fuerat voluntate Domini praeparatus, sicut facium esse manifestum est. Sequitur, In tituli inscriptione. Hoc non David, sed in passione Christo Domino provenisse, manifestum est, ne a Pontio Pilato scriptus titulus mutaretur. Sed quia diximus personam Domini nostri Salvatoris porfasse David, hoc nunc de ipso dicitur, quod erat in Christi Domini passione faciendum: ne disperderetur David de regno deputato, sicut nec illa Domini potuit tituli inscriptio commutari. Addidit, cum fugeret a facie Saul in speluncam. Actus iste et David, et Domino multum videtur esse consimilis. Nam sicut David Saulem fugiens in spelunca se abscondit, ita et Domini Salvatoris deitas intra templum corporis sui Judaeis perfidis fuisse probatur abscondita. Sic singula quae de David et Christo provenerunt facta, illis sunt sub hac allusione communia. Quae imagines rerum in hoc titulo ideo praeludunt, quia totus psalmus de Domini passione dicturus est. Sic enim ille truculentum Saulem, sicut iste Judaeos nequissimos perferebat. Oportet igitur meminisse psalmum hunc quintum esse illorum qui passionem et resurrectionem Domini sub brevitate commemorant. Divisio psalmi. Dominus Christus in primo ordine psalmi orat de sua passione sollicitus, secundum id quod propter nos homo fieri inaestimabili pietate dignatus est. Factus enim (ut ita dixerim) humanatus Deus, qui etiam in assumptione carnis Deus esse non destitit; inconvertibilis manens, assumpto convertibili homine, naturam suam non minuens, sed conditionem mortalitatis exaltans.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
