Latin
2.6.190.78 to 2.6.190.108
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.6.190.78-108
Unproofread scanNot analysed yet
XV, 24). Misericordia est ergo, quia humano generi in suscepta carne compatitur, dum clamat: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4)? vel his similia. Veritas, quoniam unicuique sua facta retribuit. Vers. 6. Eripuit animam meam de medio catulorum leonum; dormivi conturbatus. Crucifixo corpore, animam suam dicit ereptam: de qua maxime nos praecipit esse sollicitos. Totum, enim in tuto redditur quando illa salvatur. Resurget enim corpus ad spiritualem gloriam, si illa non fuerit obstinationis vulnero sauciata. Catulos enim leonum plebem significat Judaeorum, quam principes et sacerdotes ferali voluntate genuerunt; ut leones sint qui mala consilia de nece Domini tractaverunt. Catuli, eorum populi qui perperam inventa secuti sunt. Addidit, dormivi conturbatus. Mors Domini mirabili proprietate describitur, qui conturbatus fremitu Judaeorum, quiete altissima dormiebat: ostendens tam nihil fuisse persecutionem impiorum, ut occisus perduceretur ad somnum. Dormire enim non est conturbati, nisi illius qui in cruce positus, spiritum sua reddidit voluntate Vers. 7. Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum gladius acutus. Haec de illis dicit qui in nece Domini impia voluntate grassati sunt. Ipse enim exponit qui sunt isti filii hominum, quorum dentes fuerunt arma et sagittae; eorum scilicet qui (sicut legitur) supra eum dentibus stridebant Quod per quintam speciem dicitur definitionis quae Graece appellatur κατά τ/jv λβξιν, Latine ad verbum. Singulis enim verbis definitur quid sint dentes hominum furentium, id est arma et sagittae. Arma retulit ad consilia pessima; sagittas ad verba quidem volantia, sed ad operationem mortis emissa. Addidit, et lingua eorum gladius acutus. Acuto gladio comparantur voces illae quae dicebant: Crucifige, crucifige (Luc. XXIII, 21). Nam sicut ensis acutus celerrimum operatur mortis effectum, ita et illa verba citam exitii complevere sententiam. Uno enim impetu visi sunt peremisse, sicut arma solent acutissima desecare.