# In Psalterium Expositio 2.7.1

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.7.1

In finem, ne disperdas David in tituli inscriptione. Quamvis verba ista frequenter iterentur, non pigebit tamen eadem per singula loca declarare, ut psalmorum possit dignitas aestimari. Illas siquidem domos confidenter intramus, quarum penetralia in ipsa fronte cognoscimus. In finem significat Christum, qui in hoc psalmo locuturus est. Ne disperdas David in tituli inscriptione. Et David saepe diximus Christum significare, quia et rex erat, et nomen ejus manu fortis sive desiderabilis interpretatur, quod et Domino competenter aptatur. Commonetur ergo Pontius Pilatus, ne disperdat scriptum titulum qui Regem Dominum declarabat: quia reddi non poterat incassum quod divina noscebatur jussione conscriptum. Regem enim illum quis poterat abolere, quem constat esse coeli terraque creatorem? Quod adeo frequenter repetitur, ut excusatio contradicentibus auferatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
