# In Psalterium Expositio 2.7.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lvii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.7.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.7.5

Vers. 3. Alienati sunt peccatores ab utero [ed., a vulva], erraverunt a ventre, locuti sunt falsa. Merito peccatores tanquam abortivos, projectos ab utero dicit Ecclesiae, qui nulla doctrinae confirmatione perfecti sunt; sed tanquam tenerae pecudis fatuata mollities, non ad lucem vitalem, sed in perfidiae tenebras probantur abjecti. Juste quippe uterum habere dicitur Ecclesia, quae nos sacro baptismate profundit in perpetuam lucem. Sed vae illis qui immaturi ab ejus visceribus exierunt! Sequitur, erraverunt a ventre, locati sunt falsa. Erraverunt utique a ventre, qui contraria matri dogmata sunt secuti, nec alvum sanctam pia devotione venerantur. Ipsi enim et falsa locuti sunt, qui ab ejus sanctis traditionibus erraverunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
