Latin
2.8.197.151 to 2.8.197.181
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.8.197.151-181
Unproofread scanNot analysed yet
VI, 17). Addidit, quoniam quis audivit? Bene praemisit in labiis eorum esse gladium, id est in ore ipsorum praedicationes frequentissimas, quoniam rarus gentilis auditurus est, cum in scelerata Antichristi religione permanserint. Quis enim, cum pondere proferendum est, quasi pene nullus, quasi omnino rarissimus. Significat enim haec syllaba frequenter nullum, ut illud, Quis similis tibi (Mich. VII, 18)? aliquando unum, ut illud: Quis dubit ex Sion salutare Israel (Psal. XIII, 7)? Vers. 9. Et tu, Domine, deridebis eos; pro nihilo habebis omnes gentes. Irridendos cos pronuntiat, qui praedicationes rectas audire noluerint, sicut est illud Salomonis: Meis autem increpationibus non intendebatis, sed irrita faciebatis consilia mea; ideoque et ego in vestra perditione ridebo, gratulabor quando supervenerit vobis interitus (Prov. I, 25, 26). Derisui enim erunt, quando inanes et fatui ab aeterni regni intromissione pellentur. Sequitur, pro nihilo habebis omnes gentes. Gentes, et in bono et in malo poni notissimum est. Hic tamen illos dicit qui obstinatione crudeli in sua nequitia perseverant. Ipsos enim pro nihilo habet Dominus, qui eum creaturarum omnium non venerantur auctorem. Nam si hoc universaliter dictum intelligas, unde erit Ecclesia Damini construenda? Sed mos est Scripturae divinae dicere pro parte totum, secundum illud Domini dictum: Nam cum venerit Filius hominis, putas inveniet fidem in terra (Luc. XVIII, 8)? Quod et si hoc generaliter velis accipere, quibus dicendum est: Venite, benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi (Matth. XXV, 34)? Restat ergo ut hic omnes gentes eos intelligas qui perfidia faciente damnandi sunt. Sunt enim ex omnibus gentibus perituri, sicut justos constat ex omnibus nationibus congregari. Vers. 10. Fortitudinem meam ad te custodiam, quia, Deus, susceptor meus es. Superius tortes diximus esse diabolum cum ministris, qui fortitudinem suam in se ponentes, ab aeterna celsitudine corruerunt.