# In Psalterium Expositio 2.9.2

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.9.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.9.2

Titulus hic, nisi compendium quaeramus, interpretatione nominum et commemoratione bellorum omnino prolixus est. In primo positum eat: In finem his qui immutabuntur. Commutantur autem in finem, qui veteris hominis errore deposito, Domino Salvatori pura mentis intentione famulantur; de quibus dicitur: Fuistis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino (Ephes. V, 8). Quemadmodum vero possint immutari, subter exponit, in tituli inscriptione David in doctrinam. Tituli inscriptio, Jesum Christum significat Regem. Sic ergo mutentur, ut deserentes diabolum, Regem sibi Christum esse cognoscant. David enim saepe diximus Dominum significare. In doctrinam, adde scilicet Christianam: quia non sufficit cuiquam illum Regem suum dicere, nisi et ejus qui studeat praeceptis obedire. Sequitur, cum succendit Mesopotamiam Syriae, etc. Has victorias, postquam Sauli successit in regno, fecisse David Regum historia comprehendit (II Reg. VIII), quas incongruum videtur sub hac concinnitate depromere, quando ibi latissime narrata noscuntur, Hoc tamen debemus advertere, bella ista figuraliter posita propter victorias Domini Salvatoris, quas in toto mundo de paganis agit et perfidis, quorum verba psalmus iste dicturus est, ut revera destructi a superstitione veteri, mereantur per gratiam novi hominis immutari.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
