# In Psalterium Expositio 2.9.4

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.9.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.9.4

Expositio psalmi. Vers. 1. Deus, repulisti nos et destruxisti nos; iratus es et misertus es nobis. Populus ille qui erat priscis erroribus illigatus, repulsum se et destructum sub gratiarum actione commemorat; ut strages illas debellatarum gentium, quas titulus regem David fecisse praecinuit (sicut dictum est) manu fortis et desiderabilis Christus in universo mundo potius peregisse declaretur, non ferro, sed conversionis studio; non per ignem visibilem, sed per charitatis ardorem; quomodo Divinitas debellare ac vincere invisibiliter consuevit. Qui populus supplicat ut a vetere superstitione destructus, et in sancto proposito commutatus, novae regenerationis gratiam consequatur. Nec moveat quod numerus pluralis adjunctus est. Populus enim cum dicitur, plures in eo significari posse non dubium est. Nam cum dicunt, repulisti, ostendunt divino munere a studio scelerum se fuisse revocatos, ne in pravis dogmatibus eorum vita finiretur. Sequitur, et destruxisti nos. Merito ad gratiarum actionem venit ista destructio, quae sic evertit ut construat, sic deponit ut erigat, sic humiliat ut ad coelorum regna perducat. Haec enim verba non ingratorum suscipias, sed magis gaudentium esse cognoscas. Addidit, iratus es et misertus es nobis. Iratus, adversatos debemus advenere, quorum superstitiones et vitia justitiae suae virtute prostravit. Nomis congrue populus et iratum sibi dicit Dominum, cum peccaret, et misertum, dum ad conversionis remedia confugisset. Sic utrasque causas singulis sermonibus fecit intelligi. Quae figura dicitur emphasis, id est exaggeratio, clariorem praebens intellectum quam verba per seipsa declarant. Ira misericors, indignatio salutaris, captivitas libera, adversatio fructuosa. Iratus est ergo, quando superstitiones eorum subvertit; misertus, quando eos ad cultum verae religionis adduxit.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
