Latin
Part 2, Expositio In Psalmum Lix
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 2.9.5
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 2. Commovisti terram et conturbasti eam: sana contritiones ejus, quia mota est. Terram, universum peccatorem debemus intelligere, qui adventu Domini Commotus est; sicut et in alio psalmo dicturus est: Vidit, et commota est terra (Psal. XCVI, 4). Commoti sunt ergo peccatores, quando culturas suas Deo cognoverunt abominabiles exstitisse, quando simulacra sua tandem aliquando intellexerunt esse lapidea. Animadverterunt etiam divitias et honores, caeteraque mundi hujus apud Deum postrema, quae ante putavere praecipua. Conturbati sunt quoque, quando inter doctrinas alias audierunt. Apprehendite disciplinam, nequando irascatur Dominus, et pereatis de via justa (Psal. II, 12). Et vide ordinem psalmi pulcherrima narratione dispositum; prius enim fuit, ut commoverentur; post, ut conturbarentur. Sequitur, sana contritiones ejus, quia mota est. Coelesti Medico produntur vulnera, ut contritis aegris competens medicina succurrat. Sed intelligamus quandiu eos dicit afflictos, ut usque ad contritiones pervenisse videantur. Ista est contritio quae nos efficit fortiores: ista est debilitatio quae reddit valentes. Conterimur enim mente, quando ad humilitatem tota animi intentione descendimus, sicut in quinquagesimo psalmo dictum est: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Et ut misericordiam clementissimi Judicis impetraret, addidit, quia mota est, id est a pristino errore translata est; ut tibi Domino parcat, quae ante idolis serviebat.