# In Psalterium Expositio 2.9.6

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 2, Expositio In Psalmum Lix. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.9.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/2.9.6

Vers. 3. Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis. Post victorias salutares quas Dominus de mundi istius reconciliatione perfecit per gratiam, dicit populo tuo, id est tibi subjugato atque devoto. Ostendit enim dura fidelibus suis, quando martyrum catervas saevis passionibus acquisivit. Ostendit enim in hoc transituro mundo justis dura, ut reddat in illa aeternitate pretiosa. Non enim jubet vacare famulos suos, nec de latitudine se otiosa tractare: sed ut, duris laboribus exercitati, ad palmam ejus misericordiae mereantur adduci. Sic enim et Paulus dicit: Nemo coronatur, nisi legitime certatus fuerit (II Tim. II, 5). Addidit, Potasti nos vino compunctionis. Vino comparata est virtus, quae in bonum propositum studium nostrae voluntatis immutat, et facit recta sapere, postquam se inde meruerint homines divina largitate complere. Contra hoc humanum poculum sanitatem mentis excutiens, intromittil verba vanitatis. Sed potus ille non oris, sed mentis est; nec humana industria praeparatur, sed divina inspiratione conceditur, sicut superius dictum est: Et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)! Nam quid sit istud poculum, pulchre breviterque definitum est, id est, vinum in quo non est vitiosa copia, sed compunctionis ubertas.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
