# In Psalterium Expositio 3.1.11

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Titulus Psalmi Ci. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.11

Vers. 8. Vigilavi, et factus sum sicut passer unicus in aedificio. Venit ad tertium genus, quod idem similitudine passeris indicatur; ut qui mundi crimina lugebat, per omnium satisfactionum modos discurrere videretur. Passer est avis parva, sed nimia sagacitate sollicita, quae nec facile laqueis irretitur, nec per ingluviem ventris escarum ambitione decipitur. Haec propter infirmitatem suam, ne aut ipsa a praedatore capiatur, aut fetus ejus serpentinis devorentur insidiis, inter aves unica cautione munita, ad domorum fastigia celsa concurrit, ut a suspectis casibus reddatur aliena, quae multis periculis probatur obnoxia. Huic merito comparatur, qui diaboli insidiosa [mss. A., F., insidias] formidans, specialiter ad Ecclesiae septa se conferens, in ejus fastigio vigilans tutissime perseverat. Unicum dixit, propter charitatem quae ex multis unum facit. In aedificio, propter altitudinem fidei et fortitudinem mentis. Considerandum est etiam quemadmodum iste supplicans a majoribus avibus pelicano et nycticorace coepit, et pervenit usque ad, passeris minutissimam parvitatem: quoniam gradatim poenitudo descendens, primo loco grandis est, secundo mediocris, tertio consuetudine ipsa omnino tolerabilis. Hae autem aves per figuram parabolen hominibus comparantur, genere discrepantes, sed consuetudinum qualitate consimiles. Quod argumentum comparationis dicitur ex majore ad minus; multo enim major est homo quam passer.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
