# In Psalterium Expositio 3.1.12

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Titulus Psalmi Ci. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.12

Vers. 9. Tota die exprobraverunt me inimici mei; et qui laudabant me adversum me jurabant. Diabolicae constat esse malitiae, ut servos Dei quos tyrannica non potest praesumptione comprimere, artificiosa potius illusione decipiat; ut qui apertis terroribus non cedunt, derisoria magis increpatione flectantur. Quae figura dicitur ironia, id est irrisio, quae aliud quam conatur ostendit. Quapropter istum affligentem se et velut inaniter laborantem peccatores graviter irridebant. Et ut cresceret ipsius opprobrii magnitudo, dicit eos in ipsa detestatione jurasse. Sic enim consuetudo est perversis dicere: Si talem vitam non habeam qualem iste sustinet, qui jam non vivis hominibus, sed cadaveribus potius videtur esse consimilis. Laudaverant euim prius, cum saeculari vita frueretur; postea sub jurejurando detestati sunt, quando eum similem mortuis aestimaverunt.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
