Latin
Part 3, Titulus Psalmi Ci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.13
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 10. Quia cinerem tanquam panem manducabam, et potum meum eum fletu temperabam. Causam reddit cur ab inimicis, vel a notis in ejus facie malediceretur, sicut et Job pertulisse manifestum est, cujus vita proximis vel amicis gravissimo squalore sordebat. Sollicitius autem versus iste tractandus est, ne contra humanam consuetudinem favillas lignorum escam putemus esse poenitentium. Cinerem novimus exustorum reliquias esse carbonum, quas merito peccatis dicimus comparari; ut ipsa quoque tenuitas delictorum afflictionum doloribus absumatur. Nam quamvis exiguum de peccato remaneat, non perducit ad vitam; unde et in quinquagesimo psalmo propheta clamat: Usquequaque [ed. ,Amplius] lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me (Psal. L, 4). Merito ergo et ipsos cineres peccatorum sanctissimus poenitens consumere festinabat, ne quid esset residuum, quod eum promereri non sineret regna coelorum. Sequitur, et potum meum cum fletu temperabam. Istud quamvis interdum videatur posse contingere, tamen et hoc quoque spiritualiter aestimo requirendum. Potus est animarum illa satietas quae, sicut in septuagesimo quarto psalmo dicit: Calix in manu Domini vini meri plenus mixto, et inclinavit ex hoc in hoc (Psal. LXXIV, 9). Ipse ergo potus est, quem bene fletibus temperamus; ipse calix, quem lacrymae nostrae faciunt dulciorem. Tunc enim animae penetralia coelestis ille polus ingreditur, quando piis fletibus irrigatur. Hoc erat poculum quod irrisoribus videbatur indignum; hic cibus qui deliciosis judicabatur horrendus. Sed hoc magis bonus Christianus debet amare, unde possit ad illa coelestis Regis convivia pervenire. Et intende quia totus hic versus per figuram dictus est tapinosin, quae hanc noscitur habere virtutem, ut humilitatis affectu magnam rem dejiciat usque ad vilissimam parvitatem. Quae figura in Scripturis sanctis frequentissime reperitur, sicut dicit Apostolus: Elegit Deus infirma hujus mundi, ut confundat fortia (I Cor. I, 27).