# In Psalterium Expositio 3.1.15

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Titulus Psalmi Ci. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.15

Vers. 12. Dies mei sicut umbra declinaverunt, et ego sicut fenum arui. Pulcherrime dixit homo post praevaricationem Adae, dies suos sicut umbram dedinasse, quia eos Sol verus Dominus reliquerat Christus, sine quo vita omnis umbrosa est, et tanquam illa non habens substantiam, ita dies nostri inutili conversatione dispereunt. Declinaverunt ergo dies ejus, quia ipse declinavit a Domino. Tanto enim quis imminuitur, quanto ab illa plenitudine segregatur. Sequitur, et ego sicut fenum arui. Consequens fuit, ut cujus dies declinaverant, sicut fenum arescere debuisset. Beneficio enim vitali subducto, quod nos vegetat, et virentes ac floridos reddit, in ariditatem peccati absolute perducimur, nisi iterum rore divinae misericordiae in novam gratiam pullulemus. Completa est ingentium afflictionum enumeratio luctuosa: nunc videamus quid nobis tertia pars indicare videatur.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
