# In Psalterium Expositio 3.1.16

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Titulus Psalmi Ci. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.16

Vers. 13. Tu autem, Domine, in aeternum permanes; et memoriale tuum in saeculum saeculi. Post dignissimam satisfactionem, et generalibus malis competenter defletis, poenitens ille jam quasi caput elevans, et aliqua libertate respirans, tertiam partem sublevatus ac recreatus ingreditur, et quantum se condemnans humiliaverat, tantum nunc in laudibus Domini confidenter exsultat. Quapropter optime ab adventu Domini laudis fecit initium, per quem mundum noverat esse salvandum. Sequitur, et memoriale tuum in saeculum saeculi. Memoriale dictum est salutare promissum de Domini incarnatione venturum, quod nulla saecula, nulla immutare possit oblivio, sed in memoriae sinu reconditum, immobile semper per infinita saecula perseverat.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
