# In Psalterium Expositio 3.1.18

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Titulus Psalmi Ci. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.18

Vers. 15. Quoniam beneplacitos habuerunt servi tui lapides ejus, et terrae ejus miserebuntur. Subtiliter versus iste tractandus est, ut possit agnosci quos servos, quos lapides, quos terram, per allegoriam velit intelligi. Servos Domini dicit apostolos et prophetas, qui devotis mentibus ejus implevere servitium. Isti lapides, id est Christianos, qui divina firmitate viguerunt, beneplacitos habuerunt, quando in eis praedicationem suam proficuam esse cernebant. Miserti sunt etiam et terrae, id est peccatoribus, qui erant in Sion de gentibus congregandi; terrae utique similes, quoniam carnalia sapiebant. Et vide quam proprie [ed., propria] verba rebus aptata sunt. Lapides dicit beneplacitos, quia de ipsorum erant soliditate (Domino praestante) securi. Addidit, terrae miserebuntur, quia per misericordiam Christi mundandi erant, qui terrena labe sordebant.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
