# In Psalterium Expositio 3.1.21

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Titulus Psalmi Ci. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.21

Vers. 19. Scribantur haec in generatione altera, et populus qui creabitur laudabit Dominum. Pauper ille peccatorum recordatione contritus, vigiliis et anxietate confectus, jam quasi prophetali honore decoratus, praecipit ut Scripturae testimonio aetas futura discat quod in praesenti se praedicasse cognoverat; ut ambiguum non esset videntibus, quando ante tot saecula cognoscerent esse praedictum. Altera enim generatio significatur populus utique Christianus, qui ab illo priore secundus est. Nam vide quid sequitur, et populus qui creabitur laudabit Dominum, Creabitur, de futuro dixit, id est, per gratiam baptismatis regenerabitur. Iste sine dubio laudabit Dominum, ad cujus salutem venit, pro quo pertulit occidi, ad cujus spem tertio die resurrexit a mortuis. Hic laudabit Dominum, novo scilicet cantico, sicut in alio psalmo dictum est: Cantate Domino canticum novum (Psal. XCVII, 1).

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
