# In Psalterium Expositio 3.1.25

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Titulus Psalmi Ci. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.25

Vers. 23. In conveniendo populos in unum et regna [mss. A., B., reges], ut serviant Domino. Causas adhuc enumerat cur gemitus vinculatorum auditus est, scilicet ut conveniens populus in unum laudes Domini personaret. Dicendo enim, in unum, virtus catholicae unitatis ostenditur; nam quamvis populus iste de diversis mundi partibus aggregetur, ad unum tamen conveniunt, dum una fidei regula continentur. Sic Ezechiel propheta testatur: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego accipio omnem domum Israel de medio gentium, in quas intraverunt ibi, et congregabo eos ab omnibus qui in circuitu sunt eorum, et inducam eos in terram suam, et dabo eos in natione una (Ezech. XXXVII, 21, 22). Et Apostolus ait: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et Pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis (Ephes. IV, 5,6). Quapropter illi vere dicendi sunt convenire in unum, qui inseparabili Trinitati, id est uni Deo credere devota mente festinant. Sequitur etiam felix commutatio, ut regna terrarum coelorumque serviant Domino; tunc magis libera, quando auctori suo fuerint fideli servitute devincta.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
