Latin
Part 3, Titulus Psalmi Ci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.26
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 24. Et respondit ei in via virtutis suae. Quam bene duobus verbis expressum est quid sit religio Christiana! id est, via virtutis, quam in doloribus quidem gradimur, in tribulationibus commeamus; sed haec omnia-in Christi nomine cum spe maxima sustinemus. Huic igitur virtuti, quam Christus Dominus praedicavit, sanctorum congregatio devota respondet. Nam cum ille vocet ad bonam vitam, ipse illi respondere cognoscitur, qui imperiis ejus obsequens esse monstratur. Quapropter respondetur illi non lingua, sed vita; non voce, sed fide; non clamore, sed corde. Quae omnia ad Ecclesiam catholicam pertinere manifestum est.