# In Psalterium Expositio 3.1.27

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Titulus Psalmi Ci. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.27

Vers. 25. Paucitatem dierum meorum enuntia mihi. Inter laudes Domini multiplici varietate decursas nunc pauper iste cupit agnoscere finem saeculi; ut cito ad illam beatitudinem quam sanctis promisit Dominus, accedere mereatur. Non enim amore vitae lucis suae desiderat scire finem; sed ut in ipsis confossionibus perseverans, ad requiem illam coelestis regni velociter perveniret. Paucitatem ergo dierum dixit, quia quandoque finiendos esse constabat· AEternitati enim comparata vel totius mundi aetas nimis videtur exigua, quia quodcunque finiendum est, longum dicere non debemus.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
