Latin
Part 3, Titulus Psalmi Ci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.29
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 27. Initio terram tu fundasti, Domine; et opera manuum tuarum sunt coeli. Vers. 28. Ipsi peribunt, tu autem permanes; et omnia sicut vestimentum veterascent. Vers. 29. Et sicut opertorium mutabis eat et mutabuntur: tu autem idem ipse es, et anni cui non deficient. Cum dicit, Initio terram tu fundasti, Domine, ostendit quod a sanis mentibus non potest abnegari, quia Creator ante creaturas suas sine aliquo initio cognoscitur exstitisse. Et intende quia hic opiniones philosophorum mirabili brevitate destruxit; quarum prima est, mundum a nullo esse creatum; secunda, sine fine mansurum. Sed cum dicitur, Initio terram tu fundasti, Domine; et opera manuum tuarum sunt coeli, prima illa persuasio nefanda convincitur; cum vero pronuntiatur, ipsi peribunt, finem eos habere declaravit; ut nullus in stellis gentili errore confideret, cum eas immutandas esse sentiret. Illud autem aestimo sollicitius intuendum, quare cum Verbo facta sint omnia, opera manuum coelos dixit esse fundatos? Sed hic manum, virtutem jussionis debemus accipere. Alio enim loco dicit: Quoniam ipse dixit, et facta sunt; ipse mandavit, et creata sunt (Psal. CXLVIII, 5). Sic enim provenit, ut Scriptura sibi non sentiatur esse contraria, quando verba locis suis aptissima expositione redduntur. Adjecit, tu autem permanes; ut sicut aeternitatem Domini ostendit dum crearet omnia, sic post coelos mutatos ipsum diceret in majestatis suae gloria permanere. Dicendo enim, omnia (ut arbitror), non ibi angelos, non spirituales creaturas designat, quae in sua dignitate mansurae sunt, sed illa quae commutationi probantur obnoxia. Hoc schema dicitur synecdoche, id est a toto pars, quod in Scripturis divinis creberrime reperitur. Quod autem dicit, sicut vestimentum veterascent, hoc ad carnis fragilitatem videtur aptandum, quod etiam in Evangelio noscitur comparatum, ubi ait: Nonne anima plus est quam esca, et corpus quam vestimentum (Matth. V, 26)? Ipsum enim veterascit, quod more vestis morte consumitur. Addidit, et sicut opertorium mutabis ea, et mutabuntur. Opertorium coelos forsitan debemus advertere, qui ad vicem velaminis terras operiunt, qui similiter ut alia commutantur. Et ut facta Domini ostenderet jam sub aeternitate mansura, dicit, mutabis ea et mutabuntur: quia nunquam erunt ad hoc corruptibile reditura. Nam si corruptioni ulterius subjacerent, non dicerentur esse mutata, sicut Daniel propheta testatur: Quoniam sapientia et virtus, et intellectus ipsius sunt, et ipse mutat tempora et saecula (Dan. II, 20, 21). Subjecit, tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Idem positum est contra illa quae dicta sunt: quoniam dum illa sint commutabilia, Dominus semper immutabilis perseverat. Ipse omnipotentiam ejus designat, quia revera ipse est, cum se digna semper operatur. Es naturam ejus sub brevitate declarat: quia ipse solus per se novit esse, qui ut sit, alio non eget adjutore. Sic istis tribus versibus et mutatio creaturarum, et aeternitas Domini mirabili brevitate descripta sunt.