Latin
Part 3, Titulus Psalmi Ci
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.1.31
Unproofread scanNot analysed yet
Conclusio psalmi. Quam feliciter anxius iste deflevit, quousque ad gaudia se discruciando pervenit! Pridem similis pelicano fuit, in subsequentibus phoenici comparandus; pridem nycticorax, post aquila; ante passer, inde factus est columba praeclara. Tales commutationes habent qui se Domino pura mente subjiciunt. Regna dicantur, exigua sunt; purpurae laudentur, frequenter utentibus sorduerunt. Ecco in pannis vincitur mundus, diabolus plorando superatur; et cui nullae cohortes ad repugnandum sufficiunt, oratione unius pauperis inclinatur. Isti sapientes, isti diserti, isti revera gloriosi dicendi sunt oratores, qui talem possessionem victores accipiunt, de qua inimici adversitate nullatenus excludantur. Talem postremo haereditatem sumunt, quam sine labore semper obtineant, nec aliquando morte derelinquant. O conditio beata poenitentiam, quae de reis efficis justos, de tristibus perenniter laetos, de mortalibus absolute perpetuos! Hic malorum societatem ad tempus habent, ibi angelorum consortia aeterna felicitate suscipient. Quapropter quintum poenitentium istum esse noscamus, qui se non defendendo defendit, non diluendo diluit, non purgando purgavit; ad cujus paupertatem si venire meruerimus, omnia mundi regna sine dubitatione superamus.