# In Psalterium Expositio 3.1.5

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Titulus Psalmi Ci. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.1.5

Vers. 2. Ne avertas faciem tuam a met in quacunque die tribulor. Recolebat pauper iste, beatissimus, renuisse Dominum, per Isaiam prophetam pertinacium munera peccatorum, cum dicit: Sanguinem vitulorum et agnorum et hircorum nolo. Cum veneritis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris (Isai. I, 11, 12)? Talia metuens iste atque recogitans, petit ne sacrificium quod immolabat, id est poenitentiam suam ita despiceret, sicut supra meminit de immolationibus pessimorum. Sic et quinquagesimus psalmus ait: Cor contritum et humiliatum Deus non spernit (Psal. L, 19). Supplicat itaque ne a conspectu Domini reddatur alienus. Ista enim regula rectae petitionis est, ut nos respiciens, peccata nostra despiciat: quia sic nos miseratus absolvit, si illa non conspicit, sicut jam in quinquagesimo psalmo dictum est: Averte faciem tuam a peccatis meis (Ibidem, 11). Quapropter non incongrue de psalmo poenitentiae poenitentis mutuamur exempla, cum et sensus par probetur, et causa consimilis. Addidit, in quacunque die tribulor. Quacunque die, non continuationem significat, sed intervalla temporis fuisse declarat, quando urgebatur maximis vulneribus peccatorum, quando eum detestabilis premebat inimicus; ut quasi sub crudeli fera posite Liberator piissimus subveniret.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
