# In Psalterium Expositio 3.10.10

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, Part 3, Expositio In Psalmum Cx. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.10.10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/cassiodorus/in-psalterium-expositio/3.10.10

Vers. 8. SAMECH, AIN. Confirmata in saeculum saeculi, facta in veritate et aequitate. Humana verba incassum missa solvuntur: Domini autem sermo confirmatus permanet in aeternum. Nescit enim titubare quod Veritas loquitur. Sequitur, facta in veritate et aequitate. Mandata illa, quae superius dixit, ut ea crederes certissimis effectibus esse plenissima, facta dixit esse quam dicta. Ei ut dignitas eorum amplius appareret, adjecit, in veritate et aequitate. Veritas est, quia dicta complentur; aequitas est, quia justitiae pondere proferuntur. Has enim virtutes manifestum est ejus continere mandata.

---

Cassiodorus, In Psalterium Expositio, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1184/tmp1184/tmp1184.tmp1184.opp-lat1.xml.
