Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.10.11
Unproofread scanNot analysed yet
Vers. 9. PHE, SADE, COPH. Redemptionem misit populo suo; mandavit in aeternum testamentum suum. Sanctum et terribile nomen ejus. Hic enthymematicus syllogismus jam nobis frequentatus oboritur; cujus propositio est: Redemptionem misit populo suo, mandavit in aeternum testamentum suum. Sequitur exspectata conclusio: Sanctum est igitur et terribile nomen ejus. Audiamus reliqua quae sequuntur. Perventum est ad ingressum tertium, in quo Dominum Salvatorem pronuntiat esse venturum, qui timendus, amandus et continua exsultatione laudandus est. Convenienter autem dicitur, Redemptionem misit, quoniam hoc videbantur indigere captivi. Sed tale pretium fuit quod tyrannus non sumeret, sed ille qui absolvebatur acciperet. Lucratus est captivus redemptionem suam, et ipse est magis inde ditatus qui tenebatur obnoxius. Sequitur, mandavit in aeternum testamentum suum. Mandare dicimus, absentibus verba per medias destinare personas. Quod factum constat, quando Testamentum Novum per apostolos atque evangelistas suos transmisit ad gentes. In aeternum autem recte dicitur, quia nullum illi aliud successurum significatur, sicut in Veteri Testamento constat effectum. Hoc est enim quod cuncta conclusit, quia plenitudinem suam, quae prius fuerat promissa, restituit. Merito ergo aeternum dicitur, quod nullo alio indigere cognoscitur. Addidit, Sanctum et terribile nomen ejus. Sanctum pertinet ad incarnationem, sicut ipse dicit: Custodi animam meam, quoniam sanctus sum (Psal. LXXXV, 2). Terribile ad omnipotentiam Deitatis excelsae, sicut in alio psalmo dicitur: Tu terribilis es, et quis resistet tibi (Psal. LXXV, 8)? Quae duo ad illud pertinent, ut amemus advocatum, judicantem timere debeamus. Haec enim competenter utraque conjuncta sunt, ne nos aut solus amor negligentes reddat, aut tantum timor desperatos efficiat.