Latin
Part 3, Expositio In Psalmum Cx
Cassiodorus, In Psalterium Expositio 3.10.2
Unproofread scanNot analysed yet
Divisio psalmi. Populus beatorum diversis mundi partibus aggregatus, primo ingressu psalmi confiteri se dicit Domino in congregatione justorum, ubi est aeterna laus et sine fine praeconium. Continet autem haec pars praedicti alphabeti litteras sex. Secundo fideles ejus dicit copioso munere satiatos, adventum Domini compromittens, ut haereditatem pollicitam avidissima intentione perquirant; in quo aliae decem litterae sunt digestae. Tertio redemptos asserit Christianos, et Testamentum Novum aeterna gratia consecratum. Ista vero residuas sex litteras recipiens, totum alphabetum decora perfectione complevit.